Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 14.2.1 | Cic. Fam. 14.2.3 (English) | >>Cic. Fam. 14.3.1 |
14.2.2
Eum , ut potui , per litteras cohortatus sum gratiasque egi , ut debui . in novis tr . pl . intellego spem te habere . id erit firmum , si Pompei voluntas erit ; sed
Crassum tamen metuo . A te quidem omnia fieri fortissime et amantissime video nec miror , sed maereo casum eius modi ut tantis tuis miseriis meae miseriae subleventur . nam ad me P . Valerius , homo officiosus , scripsit , id quod ego maximo cum fletu legi , quem ad modum a Vestae ad
tabulam Valeriam ducta esses . hem , mea lux , meum desiderium , unde omnes opem petere solebant ! te nunc , mea Terentia , sic vexari , sic iacere in lacrimis et sordibus , idque fieri mea culpa , qui ceteros servavi , ut nos periremus !
quod de domo scribis , hoc est de area , ego vero tum
denique mihi videbor restitutus , si illa nobis erit restituta .
verum haec non sunt in nostra manu ; illud doleo , quae impensa facienda est , in eius partem te miseram et despoliatam venire . quod si conficitur negotium , omnia consequemur ; sin eadem nos fortuna premet , etiamne reliquias
tuas misera proicies ? obsecro te , mea vita , quod ad sumptum attinet , sine alios , qui possunt si modo volunt , sustinere et valetudinem istam infirmam , si me amas , noli vexare . nam mihi ante oculos dies noctesque versaris ; omnis labores te excipere video ; timeo ut sustineas . sed video in te esse omnia . qua re , ut id quod speras et quod agis consequamur , servi valetudini .
14.2.4
ego ad quos scribam
nescio , nisi ad eos qui ad me scribunt , aut ad eos de quibus ad me vos aliquid scribitis . longius , quoniam ita vobis placet , non discedam ; sed velim quam saepissime litteras mittatis , praesertim si quid est firmius quod speremus . valete , mea desideria , valete . D . a . d . iii Non . Oct . Thessalonica .
14.2.3
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 14.2.1 | Cic. Fam. 14.2.3 (English) | >>Cic. Fam. 14.3.1 |